

Liber Paralipomenon Secundus*
Caput 4: Versus 22
Et ostia coelavit.Hi sunt doctores et sacerdotes, qui instruendo, baptizando, communicando corporis et sanguinis Domini mysteria, prima nobis Ecclesiae limina pandunt.Sicque completum est omne.Cum verus pacificus in die novissima omnes electos resurrectionis immortalitate glorificat. Quindiu autem status hujus saeculi geritur, facit quidem Salomon domus Domini opus, sed non perficit: quia corda electorum Dominus, ut bona operentur inspirat et adjuvat, nulli tamen absque peccato esse donat, quod in futuro fidelibus reservat. Perficit vero omne opus templi sui et dedicationi aptum reddit, cum translatos de hac vita electos, aeternum perducit ad regnum: unde septem annis aedificatur, octavo perfectum dedicatur. Septem enim diebus omne tempus volvitur, octavus est dies judicii et resurrectionis, cui convenit quod sequitur.